CUNEUS

CUNEUS
I.
CUNEUS
aliquando totam Theatri machinam apud Romanos denotabat, quam spectatores tenuêre; Cunei enim, quô ligna finduntur (quae propria vocis notio est) formam habebat, scenam versus in acumen desinens, retro latissima. Aliquando peculiarem significabat circa Theatrum locum, quem alias Popularia, eo quod ibi vilior sederet turba, dixêre: Unde inter Cuneos residere dicimus Proverbialiter, de plebe ima hominum, Cael. Rhodig. l. 8. c. 8. In quo posteriori significatu apud Martialem vox reperitur, l. 1. Epigr. 27. v. 4. In Sextilianum, in Specta culo bibentem,
--- --- bibis, quantum subsellia quinque
Solus --- ---
Nec consessorum vicina numismata tantum,
Aera sed a Cuneis ultoriora petis.
Ubi Sedilium ordines sunt, a cunei figura. Cum enim excurrerent ab angusto spatio ad ambitum extimum: strictiores erant necessario quo propius accederent ad caveam, Iul. Caes. Scaliger, Poetices l. 2. c. 21. Unde Scholiastes ad l. Martialis, Nec ad vinum, inquit, nummos solum corrogas ab assidentibus tibi in eodem gradu vel cuneo sed et petis aera ulteriora a cuneis, id est, ab iis qui a fronte infra, vel a tergo supra sedent in eodem cunco, seu ulteriore cunei gradu, vel in aliis utrinque cuneis. Salmasio, Cunei spatia erant in Theatris, in quibus subsellia componebantur. Viis per ambitum et in descensu invicem distinguebantur per ambitum viae cardines dictae. Quod inter eas vias et cardines comprehensum esset, Cuneum vocabant, ad Solin. p. 919. Quia itaque multis versuris Cuneos intersecarent viae, Cardines dictae sunt: cum in Circo limites, quia versuras non faciebant, perpetui ac rectâ serie currerent. Glossae cuneum vertunt τήν κερκίδμ τȏυ θεάτρου. Et sane, ut cuneus in cacumen desinit, ita et κερκὶς: Nam et summum pini cacumen et populi ab eadem causa κερκὶς vocatur Graecis. Nominat autem inter partes etiam Theatri Attici. Κερκίδα Pollux, ex hoc Alexidis versu,
--- ενταῦθα δὲ περὶ κερκίδμ
Υ῾μᾶς καθιζούσας θεωρεῖν ὡς ξένας.
Quod in Romano utique Cuneus fuit. Circa hos viae erant seu cardines, quibus separabantur cunei et in ambitu et in descensu: unde qui in Cuneis locum non habebant sedemque, in via stabant, h. e. περὶ τὴν κερκίδα circa cuneum. Tertuillianus de Spectac. Apud spectacula in via statur. Atque hi excuneati inde dicebantur, uti ex Apuleio in Florid. discimus etc. Sed et φυλὴν θεάτρου cuneum interpretatur veter. Glossarii Auctor: an quod κατὰ φυλὰς spectarent, et suus cuique tribui cuneus assignatus esset? Ita certe videtur. Cuneus, ut φυλὴ, certum τάγμα dicitur. Hinc viae in Theatro, discrimina popularium per proclivum dicuntur, eidem Tertulliano, quia Cunei opularium viis per descensum discriminarentur: at cardines baltheorum proprie viae per ambitum. Propter quam multifidam viarum in Theatro sectionem, proclive fuit e cuneis elabi ac refugere eum cui iunctus esse nolles: at in Circi id sodilibus, utpote longâ serie porrectis, et nullis interversuris intercisurisque viarum distinctis, non ita facile fuit. Quam in rem vide plura apud Salmas. ubi supra: item Lipsium, de Amphith. c. 13. et Bulinger. de Circo. Porro militaris vox Cuneus fuit, significans aciem, quae, literae Graecorum Δ. assimilata, frontem habebat angustam, sed paulatim se pandens in maximam longitudinem desinebat. Vegetius, de re militari, l. 3. c. 19. Cuneus, inquit, dicitur multitudo peditum, quae iuncta acie primâ angustior, deinde latior procedit et adversariorum ordines rumpit: quia a pluribus in unum locum tela mittuntur, quam rem milites appellant caput procinum. A nodo distinguit Isidorus: Nodus, aiens, proprie est densa pedum multitudo, sicut turma equitum. Dictus autem Nodus pro difficultate, quod vix possit resolvi. Cuneus est collecta militum multitudo etc. eo quod in unum omnes coguntur missilibus. Vide quoque Agathiam, l. 2. et Ammianum, l. 17. Aliquando Globi quoque dicuntur; nam Cunei, peditum sunt globi, ut vexillationes equitum turmae; Globos autem etiam Drungos vocitatos, Vegetius supra laudatus scribit, l. 3. c. 16. Meminit huiusmodi Cuneorum, Virg. l. 12. Aen. v. 457.
--- --- densi cuneis se quisque coactis
Adglomerant ---
Et Statius, l. 10. Theb. v. 740.
Cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres.
Ubi Schol. Cuneatim, inquit, compositum agmen, ut hostem facillus invadant: quae sunt Servii verba ad Virgilii l. cit. Sed et turrium moles Cunei, apud eundem, lib. eôd. v. 877.
---- simul insultans, gressuque manuque
Molibus obstantes cuneos, tabulataque saevus
Destruit ---
Moles nempe alia super aliam elevatae, a gradibus Theatralibus voce mutuatâ. Tandem Cuneus, Gall. Coin, in Lexico Graeco M. S. Α᾿ργυροκοπεῖον, item σήμαντρον, sigillum ferreum est, quô nummi cuduntur: a cunei figura. Hinc pro ipso monetam cudendi iure, in Assisiis praesertim Hierosolym. MSS. passim. Etiam species vel forma panis, in Chron. Windeshem. Buschii l. 2. c. 43. Sic hodieque Picardi Cuignet appellant, panem lacte subactum et in varios angulos formatum, Car. du Fresne, Glossar. De Cuneo Theatri, vide quoque Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 44. et de Cunei propria significatione aliquid infra, lemmate uncae manus, uti de Cuneorum pluvia, quâ Galli, Delphicum fanum direpturi, territi sunt. apud Iustin, l. 24. c. 1.
II.
CUNEUS
sive Sphen, Straboni regio est. Plin. l. 4. c. 22. promontorium vocat. Mela, l. 3. c. 1. agrum nominat, Lusitaniae locus est inter Sacrum promontorium, et Anam fluvium. El Faro hodie Clusio. Baudrando in ea parte Lusitaniae meridional. ager hic erat, ubi nunc Algarbia: tractus exiguus, regiô titulô insignis; sub Portugalliae Rege. Inter Portugalliam et provinc. inter Tagum et Anam dictam ad Boream, Anam fluv. et Oceanum Atlanticum. Ubi nunc urbes Silvis, Pharus, Lagium et Tavira. Cuneum autem promontor. est Cabo de S. Maria, in eadem Algarbia, prope Farum urbem: Rationem nominis reddit Mela dictô locô: Quia latâ sede procurrens, paulatim se ac sua latera fastigtat, Cuneus ager dicitur. Verum in eo egregie falli putat Is. Vossius, quod promontor. hoc a cunei forma dictum putat. Quod autem magis mirêre, etiam Straboni persuasum hoc est a Romanis, ait enim ille: Καὶ δὴ καὶ τὸν προσεχῆ τούτῳ χώραν τῆ Λατινῃ φωνῇ καλοῦσι Κούνεον, σφῆνα σημαίνειν βουλόμενοι. Idem habet Aelianus. Atqui vox corrupta est ex Graeco Κύνης, cuius accolae dicuntur Herodoto Κυνήσιοι et Κόνητες. Nic. Lloydius, vide etiam Cynesii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • cuneus — CUNÉUS s.n. (biol.) Circumvoluţie în formă de pană, situată pe faţa internă a lobului occipital. [< lat. cuneus – pană]. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN  CUNÉUS s. n. circumvoluţie în formă de pană, pe faţa internă a lobului… …   Dicționar Român

  • Cunĕus — (lat.), 1) der Keil; daher Sprüchwort: Cuneus cuneum trudit, ein Keil treibt den andern; 2) (Caput porcinum, gr. Embolon), keilförmige Schlachtordnung, die, an der Fronte schmal beginnend, immer mehr u. mehr an Breite zunahm; bes. zum… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cunĕus — (lat., »Keil«), die keilförmige Schlachtordnung der Alten, die, an der Front schmal beginnend, immer mehr an Breite zunahm und besonders zum Durchbrechen der feindlichen Linien angewendet ward, von den römischen Soldaten scherzweise caput… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cuneus — Cunĕus (lat.), Keil; keilförmige Schlachtordnung …   Kleines Konversations-Lexikon

  • cuneus — Región de la corteza cerebral en forma de cuña, situada entre los surcos parietooccipital y poscalcarino. Diccionario Mosby Medicina, Enfermería y Ciencias de la Salud, Ediciones Hancourt, S.A. 1999 …   Diccionario médico

  • Cuneus —    • Cunĕus,        1. клинообразное отделение помещения для зрителей в театре, амфитеатр и цирк, образованное лестницами и проходами, которые шли от самого нижнего до самого верхнего ряда сидений; κερκίς, см. Theatrum, Театр, 4;        2.… …   Реальный словарь классических древностей

  • Cuneus — Brain: Cuneus Medial surface of left cerebral hemisphere. (Cuneus visible at left as orange.) …   Wikipedia

  • Cuneus — Der Begriff Cuneus (von lat. Keil) bedeutet: einen Teil des Vorderflügels von Wanzen, siehe Hemielytre einen Teil des Occipitallappens im Hirn Strahl des Pferdehufes in der Antike: den Küstenabschnitt zwischen Kap Sacrum (heute Cabo de São… …   Deutsch Wikipedia

  • Cuneus — Le cuneus O6 est un gyrus de la face interne du lobe occipital du cortex cérébral. Il s agit de la circonvolution de la partie supérieure de la face interne du lobe occipital, limitée en avant par le sillon pariéto occipital et en bas pa la… …   Wikipédia en Français

  • cuneus — n. [L. cuneus, wedge] 1. (ARTHROPODA: Insecta) A terminal, more or less triangular segment of the corium of the fore wing. 2. (NEMATA) The ventral arm of the gubernaculum …   Dictionary of invertebrate zoology

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”